brittones uenerunt in tertia ętate mundi ad brittanniam. scotti autem in quarta obtinuerunt hiberniam. scotti autem, qui sunt in occidente, et picti de aquilone pugnabant unianimiter et uno impetu contra brittones indesinenter, quia sine armis utebantur brittones. et post multum interuallum temporis romani monarchiam totius mundi obtinuerunt.
a primo anno quo saxones uenerunt in brittanniam usque ad annum quartum mermini regis supputantur anni quadringenti uiginti nouem. a natiuitate domini usque ad aduentum patricii ad scottos quadringenti quinque anni sunt. a morte patricii usque ad obitum sanctae brigidae sexaginta anni; a natiuitate columcillae usque ad mortem brigidae quattuor anni sunt.