romani autem, dum acciperent dominium totius mundi, ad brittannos miserunt legatos ut obsides et censum acciperent ab illis, sicut accipiebant ab uniuersis regionibus et ab uniuersis insulis. brittanni autem, cum essent tiranni et tumidi, legationem romanorum contempserunt.
tunc iulius caesar, cum accepisset singulare imperium primus et obtinuisset, iratus est ualde. et uenit ad brittanniam cum sexaginta ciulis, et tenuit in ostium tamensis, in quo naufragium perpessae sunt naues illius dum ipse pugnabat apud dolobellum, qui erat proconsul regi brittannico, qui et ipse rex bellinus uocabatur, et filius erat minocanni, qui occupauit omnes insulas terreni maris. et iulius reuersus est sine uictoria, caesis militibus et fractis nauibus.
et iterum post spatium trium annorum uenit cum magno exercitu trecentisque ciulis et peruenit usque ad ostium fluminis tamensis. et ibi inierunt bellum et multi ceciderunt de equis militibusque suis quia supradictus proconsul posuerat sudes ferreos et semen bellicosum, id est cethilou, in uada fluminis, quod discrimen magnum fuit militibus romanorum hęc ars inuisibilis. et discesserunt sine pace in illa uice. gestum est bellum tertio iuxta locum qui dicitur trinouantum; et accepit iulius imperium brittannicae gentis quadraginta et septem annis ante natiuitatem christi, ab initio autem mundi quinque milia ducenti quindecim constant anni.
iulius igitur primus in brittanniam peruenit et regnum et gentem tenuit. et in honorem illius quintilem mensem ‘iulium’ debere romani decreuerunt uocari. et idibus martis gaius iulius cęsar in curia occiditur, tenente octauiano augusto monarchiam totius mundi. et censum a brittannia ipse solus accepit, ut uirgilius ait: ‘purpurea intexti tollunt aulea brittanni’.
secundus post hunc claudius imperator uenit et in brittannia imperauit quadraginta octo annos post aduentum christi. et stragem et bellum fecit magnum, non absque detrimento militum. tamen uictor fuit in brittannia. et postea cum ciulis perrexit ad orcades insulas et subiecit sibi et fecit eas tributarias. in tempore illius quieuit dari censum romanis a brittannia, sed brittannicis imperatoribus redditum est. regnauit autem annis tredecim mensibus octo. cuius monumentum in mogantia apud longobardos ostenditur; dum ad romam ibat, ibi defunctus est.
post centum et sexaginta septem annos post aduentum christi, lucius brittannicus rex, cum omnibus regulis totius brittannicae gentis baptisimum suscepit, missa legatione ab imperatoribus romanorum et a papa romano euaristo.
tertius fuit seuerus qui transfretauit ad brittannos ubi, ut receptas prouintias ab incursione barbarica faceret tutiores, murum et aggerem a mari usque ad mare per latitudinem brittanniae, id est per centum triginta duo milia passuum, deduxit et uocatur brittannico sermone guaul. propterea iussit fieri inter brittones et pictos et scottos, quia scotti ab occidente et picti ab aquilone unanimiter pugnabant contra brittones, nam et ipsi pacem inter se habebant. et non multo post, intra brittanniam seuerus eboraci moritur.
quartus fuit caritius imperator et tirannus, qui et ipse in brittanniam uenit tirannide, quia propterea tirannus fuit pro occisione seueri et cum omnibus ducibus romanicae gentis qui erant cum eo in brittanniam. transuerberauit omnes regulos brittonum, et uindicauit ualde seuerum ab illis. et purpuram brittanniae occupauit.
quintus constantius, constantini magni filius, fuit. et ibi moritur et sepulchrum illius monstratur iuxta urbem quae uocatur cair segeint, ut litterae quae sunt in lapide tumuli ostendunt. et ipse seminauit tria semina, id est auri, argenti, aerisque, in pauimento supradictae ciuitatis, ut nullus pauper in ea maneret umquam. et uocatur alio nomine minmanton.
sextus maximus imperator regnauit in brittannia. a tempore illius consules esse coeperunt et caesares numquam postea appellati sunt. et sanctus martinus in tempore illius claruit in uirtutibus et signis, et cum eo locutus est.
septimus imperator regnauit in brittannia maximianus. ipse perrexit cum omnibus militibus brittonum a brittannia et occidit gratianum, regem romanorum, et imperium tenuit totius europae. noluitque dimittere milites qui perrexerunt cum eo a brittannia ad uxores suas et ad filios suos et ad possessiones suas; sed dedit illis multas regiones a stagno quod est super uerticem montis iouis usque ad ciuitatem quae uocatur cantguic et usque ad cumulum occidentalem, id est cruc ochidient. hi sunt brittones armorici et numquam reuersi sunt huc usque in hodiernum diem. propter hoc brittannia occupata est ab extraneis gentibus et ciues expulsi sunt usque dum deus auxilium dederit illis.
in ueteri traditione seniorum nostrorum, septem imperatores fuerunt a romanis in brittannia; romani autem dicunt nouem. octauus fuit alius seuerus. aliquando in brittannia manebat, aliquando ad romam ibat et ibi defunctus est. nonus fuit constantinus. ipse regnauit sedecim annis in brittannia; et in septimo decimo anno imperii sui obiit in brittannia, eboraci ut ipsi dicunt.
hucusque regnauerunt romani apud brittones quadringentis et nouem annis. brittones autem deiecerunt regnum romanorum, neque censum dederunt illis neque reges illorum acceperunt, neque romani ausi sunt ut uenirent brittanniam amplius ad regnandum, quia duces illorum brittones occiderant.
iterum repetendus est sermo de
tribus uicibus occisi sunt duces romanorum a brittonibus. brittones autem, dum anxiarentur a barbarorum gentibus, id est scottorum et pictorum, auxilium flagitabant romanorum. et dum legati mittebantur cum magno luctu et cum sablonibus super capita sua intrabant et portabant magna munera secum pro admisso scelere occisionis ducum. et suscipiebant consules grata dona ab illis. et promittebant cum iuramento accipere iugum romanici imperii, licet durum fuisset, et romani uenerunt cum maximo exercitu ad auxilium eorum et posuerunt duces et imperatores in brittannia. et composito imperatore cum ducibus, reuertebatur exercitus ad romam. et sic alternatim per quadringentos et quadraginta octo annos faciebant. brittones autem propter grauitatem imperii occidebant duces romanorum et auxilium postea petebant. romani autem ad imperium auxiliumque et ad uindicandum ueniebant et spoliata brittannia auro argentoque cum aere et omni pretiosa ueste et melle, cum magno triumpho reuertebantur.
You must log in to post a comment.